Liber Regum Tertius*

Caput 6: Versus 3

Porticus erat,etc. De hac in Paralipomenis ita scriptum:Porticum vero ante frontem quae tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis cubitorum vigintiII Paral. 3.. Patet ergo quia porticus ista ad orientalem templi partem facta est. Templum enim versum ad orientem erat sicut et tabernaculum: habebatque ostium ab oriente contra ostium templi, juxta Josephum, ita ut sol aequinoctialis oriens directis radiorum lineis per ostia tria, porticus, scilicet, templi et oraculi, arcam testamenti perfunderet. Templum Ecclesiam figurat, porticus quae ante templum prior lumen solis recipiebat, illam Ecclesiae partem quae Domini incarnationem praecessit: in qua patriarchae et prophetae orientem justitiae solem primi susceperunt, et nascenti Domino in carne vivendo, praedicando, nascendo, et moriendo testimonium praebuerunt.Viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi.BEDA, lib. de temp. Salom., c. 6.Quia antiqui justi in patientia et longanimitate exspectabant, etc., usque ad tamen doctrinam ejus audire et sacramenta percipere nequiverunt.
(* Traductions européennes)